- THEODOSIA
- THEODOSIAquae Theudosia Appiano, Polyaeno, et Stephano, Caffa Iatalis, Cofo vel Cofe Turcis, teste Leunclaviô, urbs Tauricae Chersonesi et regni Bosphorani praeclara, ac Satrapae Turcici sedes, inter Chersonesum urbem ad Occasum 165. et Panticapaeum ad Ortum35. mill. pasl. a Byzantio 470 mari rectâ navigatione in Boream olim Genuensium colonia, a Mahomete II. Turcarum Imperatore capta. Baudrando ad ostia Istriani fluv. hodie Caffa creditur, caput Tartariae minoris cum portu in ora Ponti Euxiini 140. mill. pasl. a Chersoneso in Ortum, et 70. a Panticapaeo. 400. a Byzantio. G. Sansoni tamen nunc Tusba dicitur, Caffa vero ei fuit alias Cavum, ubi Tauro Scitharum portus, quod crevit ex ruinis Theodosiae, a qua 30. mill. pasl. in Occidentem distat. Item Theodosia, urbs Paphlagoniae Archiepiscopalis et Metropolis, Gangrorum cognominata ad alterius discrimen. Vide Gangra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.